Latin
** X BYTCX–EE=O
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 279-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si tam eliminationes supra expositas, quam hoc ratiocinium ab intersectione rectarum petitum, ad altiores ordines transferamus, patebit per intersectiones duarum Linearum tertii ordinis construi posse aequationes nonae potestatis; per intersectiones duarum Linearum quarti ordinis autem aequationes potestatem sextam decimam non superantes. Atque in genere per duarum Linearum curvarum intersectiones, quarum altera sit ordinis m altera ordinis n, construi poterunt omnes aequationes potestatem mn non excedentes. Sic ad aequationem centesimae potestatis construendam opus erit vel duabus Lineis decimi ordinis, vel duabus, quarum altera sit quinti altera vicesimi ordinis, &ita porro; resolvendo numerum 100. in duos Factores. Quod si autem aequationis construendae maxima potestas exponatur numero primo, vel alio commodos Factores non admittente, tum in ejus locum alius numerus major Factores habens idoneos substituatur; quibus enim binis Curvis aequationes majoris potestatis construi possunt, iisdem quoque aequationes inferioris cujusque gradus construentur. Sic ad aequationem gradus tricesimi noni adhiberi poterunt duae Curvae, altera sexti altera septimi ordinis; quia duabus hujusmodi Curvis aequatio quadragesimi secundi gradus construi potest, haecque constructio simplicior est censenda, quam si altera Curva ordinis tertii, altera decimi tertii assumeretur. 499. Ex his igitur perspicuum est unamquamque aequationem pluribus, imo innumerabilibus, modis per intersectiones duarum Curvarum ita construi posse, ut ejus radices reales assignentur. Ex quibus infinitis modis eum potissimum eligi conveniet, qui absolvitur Lineis curvis cum simplicissimis tum descriptu facillimis; imprimis vero in id erit incumbendum. ut per intersectiones omnes radices reales exhibeantur; quod obtinetur, si ejusmodi Curvae assumantur, quae intersectionibus imaginariis careant. Supra autem vidimus hujusmodi intersectionibus imaginariis nullum relinqui locum, si in aequatione pro altera Curva Applicata) aequetur Functioni uniformi ipsius x; tum enim, quia haec Carva nullas habet Applicatas imaginarias, fieri nequit ut intersectiones imaginariae oriantur, quotcunque etiam Applicatis imaginariis altera Curva inquinetur. In hoc ergo constructionis negotio alteram Curvam perpetuo ita assumamus, ut ejus aequatio in hac forma P+ Qy =o, contineatur, denotantibus P &Q Functiones ipsius x.