Latin
CAPUT III
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 28-2
Unproofread scanNot analysed yet
Aequatio autem generalis omnes Lineas quinti ordinis in se complectens, quia ad aequationem generalem quarti ordinis insuper accedunt termini, *5; **γ; κγ᾽; κέγθ; κγτ; γ constabit omnino terminis viginti &uno, &aequatio generalis omnes Lineas sexti ordinis continens habebit viginti &octo terminos, &ita porro secundum numeros trigonales. Scilicet aequatio generalis pro Lineis ordinis n continebit terminos, totidemque in ea inerunt litterae constantes, quas pro arbitrio definire licet. 58. Neque vero quaelibet litterarum constantium diversa determinatio diversas Lineas curvas producit. Vidimus aenim in praecedente Capite pro eadem Linea curva, mutatis Axe &Abscissarum initio, infinitas exhiberi posse aequationes diversas; unde ex diversitate aequationum ad eundem ordinem pertinentium non sequitur Curvarum iis aequationibus indicatarum diversitas. Quam ob rem in enumeratione generum ac specierum ad eundem ordinem pertinentium, quae ex aequatione generali deducitur, admodum cautum esse oportet, ne eadem Linea curva ad duas pluresve species referatur. 59. Cum igitur ex ordine aequationis, quae inter Coordinatas datur, Lineae curvae ordo cognoscatur, proposita quacunque aequatione algebraica inter Coordinatas *&y, statim constabit, ad quemnam ordinem Linea curva illa aequatione indicata sit referenda. Primum scilicet aequatio, si sit irrationalis, ab irrationalitate liberari, tumque, si fractiones superfuerint, ab his purgari debebit, quo facto maximus dimensionum numerus, quem variabiles x &y in ea constituunt, ordinem, ad quem Linea curva pertinet, indicabit.