Latin
CAPUT III
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 27-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sunt igitur hae Lineae curvae simplicissimae, quia in ordine primo nulla Linea curva continetur, &hanc ob rem a quibusdam Lineae curvae primi ordinis vocari solent. Lineae vero istae curvae in hac aequatione contentae sub nomine Sectionum conicarum vulgo innotuerunt, quia eaedem omnes ex sectione Coni nascuntur. Diversae harum Linearum species sunt Circulus, Ellipsis, Parabola &Hyperbola, quas infra ex aequatione generali deducemus. 55. Ad tertium porro Linearum ordinem referuntur omnes Lineae curvae, quas sequens aequatio tertii ordinis generalis suppeditat. ο= ψέκ τ γν τς δ᾽ τ εχν τν ζγὸ τς κα᾽ τν θκτγ τ ἐκγτ τ κy᾽ sumtis x &y pro Coordinatis orthogonalibus, quia conditio obliquitatis Applicatarum ampliorem significatum huic aequationi non inducit, ut jam notavimus. Quia in hac aequatione multo plures, quam in praecedente habentur litterae constantes, quas pro arbitrio definire licet, etiam multo major specierum diversarum numerus in hoc ordine continetur, quarum enumerationem exhibuit NEWTONUS. 56. Ad quartum Linearum ordinem pertinent omnes Lineae curvae, quas haec aequatio generalis quarti ordinis exhibet Ο =τ βκ τγν τ ἐκ᾽ +εχγ –ζγτ ψ ἡα +θκτγ +ικγτ τ κγ7 Φλτμγ τ νχτγτ ψ ξκγδ τ ογτ, sumtis x &y pro Coordinatis orthogonalibus, quia obliquitas Applicatarum aequationi majorem generalitatem non inducit. Occurrunt ergo in hac aequatione quindecim quantitates constantes, pro arbitrio definiendae, unde multo major specierum diversarum varietas in hoc ordine occurrit, quam in praecedente. Lineae istae quarti ordinis vocari etiam solent Lineae curvae tertii ordinis, quia Linearum ordo secundus pro Linearum curvarum ordine primo reputatur; similique modo Lineae tertii ordinis conveniunt cum Lineis curvis secundi ordinis. 57. Ex his jam intelligitur, quaenam Lineae curvae ad ordinem quintum, sextum, septimum &sequentes pertineant.