Latin
** X BYTCX–EE=O
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 281-3
Unproofread scanNot analysed yet
ubi hoc membrum est quadratum Radii Circuli. 502. Sic igitur ex solis Sectionibus conicis habentur innumerabiles Curvae, quae cum Parabola ay =xx +bx descriptae, intersectionibus suis radices aequationis propositae praebebunt. Harum ergo Curvarum quaecunque sumatur, Parabola in iisdem semper punctis intersecabitur; atque ideo illae Curvae omnes se mutuo in iisdem punctis secabunt. Quocirca ex his Curvis infinitis duas quascunque assumere licebit, (praetermissa Parabola primum assumta,) quae si super communi Axe describantur, per intersectiones suas radices aequationis propositae semper indicabunt. Hocque adeo modo ista aequatio construi Luleri Indroduct. in Anal. infin. Tom. II. poterit vel per Circulum &Parabolam, uti supra jam vidimus, vel per duas Parabolas, vel per Parabolam &Ellipsin, Hyperbolamve, vel per duas Ellipses, vel per duas Hyperbolas, vel per Ellipsin cum Hyperbola. Multo magis autem varietas constructionum multiplicabitur, si etiam Curvae altiorum ordinum in hunc finem adhiberi velint. 503. Simili modo construi poterunt aequationes altiorum graduum, assumendo pro altera Curva Lineam parabolici generis aequatione y =P contentam.