Latin
** X BYTCX–EE=O
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 282-2
Unproofread scanNot analysed yet
Sic, si proposita sit aequatio construenda x12– prox2 fegx —g12 =0, sumatur aequatio Parabolica ordinis quarti x* –487; &,cum sit 212 =48y', hoc termino substituto emerget aequatio pro Linea tertii ordinis a8y -frοx +fegx—g12 =0; ex qua, si ad eam addatur multiplum quodcunque prioris aequationis x– 4'y =–0, innumerabiles formabuntur Lineae quarti ordinis, quarum binae quaevis conjunctae aequationem propositam construent. 504. Quod si eveniat, ut ex aequatione construenda proposita non satis idonea constructio praecedente methodo derivari queat; tum aequatio proposita multiplicetur per x, vel κ2, vel x3, vel altiorem quampiam potestatem ipsius x; ita ut ad ejus radices aliquot insuper radices evanescentes addantur, quae per intersectiones in ipso Abscissarum initio factas indicabuntur, ideoque a reliquis radicibus veris aequationis propositae facile discernentur. Sic igitur aequatio proposita altioris fit gradus, hoc tamen non obstante saepenumero commodior constructio obtinebitur. Ita, si exempli gratia proposita fuerit aequatio cubica *'τ Ἀκκ τ Βυ+C =o; quae, posito xx =a7, ita ut altera Curva construens futura sit Parabola, altera erit semper Hyperbola; prodibit enim, loco xx substituto ay, haec aequatio AxyTAαyBXTC=O; vel, addita aequatione priore exx –acy =o, nascetur haec latius patens axy +exx Fa(A –c)γ–Bα τG= o, quae quoque perpetuo est pro Hyperbola.