Latin
EXEMPLUM II
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 282
Unproofread scanNot analysed yet
339. Ratio hujus dissensus potissimum est, quod aequationis propositae radices sint sin. 10', sin. 50', &–sin. 70, quarum binae maximae tam parum a se invicem discrepant, ut in Potestatibus, ad quas Seriem continuavimus, secunda radix sin. 50° adhuc notabilem teneat rationem ad radicem maximam, ideoque prae ea non evanescant. Hincque etiam saltus pendet, quod alternatim valores inventi fiant nimis magni &nimis parvi: Sic, sumendo fit x Nam, quoniam Potestates radicis maximae alternatim fiunt affirmativae &negativae, alternatim quoque Potestates secundae radicis adduntur &tolluntur: quamobrem, quo haec discrepantia fiat insensibilis, Series vehementer ulterius debet conMUIS tinuari. 340. Aliud vero remedium huic incommodo afferri potest, transmutando aequationem ope idoneae substitutionis in aliam formam, cujus radices sibi non amplius sint tam vicinae. Sic, si in aequatione o =1– 6* +8*' cujus radices suntsin. 70', +sin. 50', +sin. 10', ponatur x 1, aequationis o =8y—– 24γy– 187–1 radices erunt 1 1sin. 50'; 1– sin. 10'; ideoque ejus radix minima erit 1 sin. 70, cum tamen haec sin. 70' esset radix maxima aequationis praecedentis; atque 14 sin. 50' nunc est radix maxima, cum sin. 50° ante esset media. Atque hoc modo quaevis radix per substitutionem in maximam minimamve radicem novae aequainveniri tionis transmutari, ideoque per methodum hic traditam poterit. Quia praeterea in hoc exemplo radix 1– sin. 700 multo minor est, quam binae reliquae, etiam facile per Seriem XVII. recurrentem proxime cognoscetur.