Latin
EXEMPLUM IV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 283
Unproofread scanNot analysed yet
EXEMPLUM IV. ibs Invenire radicem minimam aequationis o =8y- -z4vy 418y–1, quae ab unitate subtracta relinquet Sinum anguli 70°. Ponatur y =B, ut sit o =-23— 6z2 92–1, cujus radix minima invenietur per Seriem recurrentem, cujus scala relationis est 9, —6 +1 pro radice autem maxima invenienda scala relationis sumi deberet 6, –9, +1. Pro minima ergo formetur haec Series erit ergo proxime 2 a veritate ne in ultima quidem figura discrepat. Ex hoc ergo exemplo intelligitur quantam utilitatem idonea transformatio aequationis ope substitutionis ad inventionem radicum afferat, &quod hoc pacto methodus tradita non solum ad maximas minimasve radices adstringatur, sed etiam omnes radices exhibere queat. 341. Cognita ergo jam quacunque aequationis propositae radice proxime, ita ut, verbi gratia, numerus L quam minime a quapiam radice differat, ponatur x –4 =y seu x =TE, hocque modo prodibit aequatio, cujus radix minima erit *–-,quae igitur si per Series recurrentes indagetur, quod facillime fiet, quia haec radix multo minor erit, quam ceterae, si ea ad L addatur habebitur radix vera ipsius x, pro aequatione proposita. Hoc vero artificium tam late patet, ut etiamsi aequatio contineat radices imaginarias, usum suum retineat. 342. Imprimis autem sine hoc artificio radix cognosci nequit, cui datur alia aequalis sed signo contrario affecta. Scilicet, si aequatio cujus maxima radix p, eadem radicem habeat p, tum, etiamsi Series recurrens in infinitum continuetur, tamen radix haec p nunquam obtinebitur.