Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 285-2
Unproofread scanNot analysed yet
Cujus igitur Curvae aequatio relationem inter Coordinatas *&y exprimens ita est comparata, ut neque sit rationalis, neque ad rationalitatem perduci possit, ea semper est transcendens. Quod si ergo in aequatione ejusmodi potestates occurrant, quarum exponentes neque sint numeri integri neque fracti, ad rationalitatem nullo modo perduci poterit; ideoque Curvae talibus aequationibus contentae erunt transcendentes. Hinc nascitur prima species &quasi simplicissima Curvarum transcendentium, in quarum aequationibus insunt exponentes irrationales; quae quia neque Logarithmos neque Arcus circulares involvunt, sed ex sola numerorum irrationalium notione nascuntur magis quodammodo ad Geometriam communem pertinere videntur, &hanc ob rem ab LEIBNITIO interscendentes sunt appellatae, quasi medium tenerent inter algebraicas &transcendentes. 509. Hujusmodi ergo Curva interscendens erit, quae continetur aequatione y –x' ; quomodocunque enim haec aequatio potestatibus sumendis evehatur, nunquam ad rarionalitatem perducetur. Talis aequatio autem nulla via geometrica construi potest. Geometrice enim nullae aliae potestates exhiberi possunt, nisi quarum exponentes sint numeri rationales, hancque ob causam istiusmodi Curvae ab algebraicis maxime discrepant. Si enim exponentem V2 tantum vero proxime exhibere velimus, ejus loco ponendo aliquam ex his fractionibus 27 L. 113 22, quae valorem V2 proxime exnibus primunt, Curvae quidem algebraicae prodibunt ad quaesitam proxime accedentes, at ordinis erunt vel tertii, vel septimi. vel decimi septimi, vel quadragesimi primi, &c.