Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 286-2
Unproofread scanNot analysed yet
Quare, cum V2 rationaliter exprimi nequeat nisi per fractionem, cujus numerator &denominator sint numeri infinite magni, haec Curva ordini Linearum infinitesimo erit accensenda, ideoque pro algebraica haberi non poterit. Huc accedit, quod V2 duplicem involvat valorem, alterum affirmativum alterum negativum, ex quo y duplicem perpetuo sortietur valorem, sicque gemina Curva resultabit. 510. Deinde vero si hanc Curvam exacte construere velimus, id sine Logarithmorum beneficio praestare non possumus. Cum enim sit y –xV2, erit, Logarithmis sumendis, ly =V2. Ix, cujusvis ergo Abscissae Logarithmus per V2 multiplicatus dabit Logarithmum Applicatae; unde ad quamvis Abscissam x respondens Applicata ex canone Logarithmorum assignabitur. Sic, si fuerit x =o, erit y =0: si x =1, erit γ= 1; qui valores ex aequatione facillime fluunt: at, si x =2, erit ly= 0. 4257274. ideoque proxime γ=2, 665186: &si igitur modo ad singulas Abscissas Applicatae supputari, atque adeo Curva construi poterit, si quidem Abscissae x valores affirmativi tribuantur. Sin autem Abscissa x valores obtineat negativos, tum difficile est dictu utrum valores ipsius y, futuri sint reales an imaginarii: sit enim x =—1, &quid sit (–1)V2 definiri non poterit, quoniam approximationes ad valorem V2 nihil adjumenti afferunt. 511. Multo minus erit dubitandum quin aequationes, in quibus adeo exponentes imaginarii reperiuntur, ad genus transcendentium referri debeant. Fieri autem omnino potest, ut expressio continens exponentes imaginarios valorem realem atque determinatum exhibeat. Hujus rei exempla supra jam occurrerunt; unde hic sufficiat unum exemplum attulisse hoc in quo, etiamsi utrumque membrum xTV–1 &χ sit quantitas imaginaria, tamen summa amborum valorem habet realem. Sit enim lx =v, sumto e pro numero, cujus Logarithmus hyperbolicus est =1, erit x =e᾽, quo valore loco &substituto, erit 2γ= eTWV—V– Vidimus autem in Sectione superiori §. 138.