Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 287-2
Unproofread scanNot analysed yet
esse τυV–1 –=cos. A. v, unde fiet )=cos. A. v =cos. A. Ix. Scilicet, proposito quocunque ipsius x valore in numeris, sumatur ejus Logarithmus hyperbolicus, tum in Circulo, cujus radius =1, abscindatur Arcus isti Logarithmo aequalis, hujusque Arcus cosinus dabit valorem Applicatae y. Sic, si sumatur x =2, ut sit 2y =„erit y =cos. A. 12 =cos. A. 0, 6931471805599. Iste autem Arcus ipsi l2, aequalis, cum Arcus ==3, 1415926535 &c. ,contineat 180, per regulam auream invenietur fore 39°, 42', 51′, 52“', 9“', cujus cosinus est 0, 76923890135408, hicque numerus dat valorem Applicatae y respondentem Abscissae x =2. Cum igitur hujusmodi expressiones &Logarithmos &Arcus circulares involvant, jure ad transcendentes referuntur. 512. Inter Curvas ergo transcendentes primum locum tenent, quarum aequationes, praeter quantitates algebraicas Logarithmos involvunt, atque simplicissima harum erit quae continetur hac aequatione 1 ––1/2, seu x =bl 2, ubi perinde est cujusnam generis Logarithmi accipiantur, quia multiplicatione constantis b omnia Logarithmorum systemata ad idem revocantur. Denotet ergo character I Logarithmos hyperbolicos, atque Curva aequatione x =bl 2 contenta sub nomine LOGARITHMICAE vulgo est nota.