Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 301
Unproofread scanNot analysed yet
Infinitis ergo flexibus Curva ad rectam BC accedet, atque tandem cum ea prorsus confundetur. Singularis ergo hujus Curvae proprietas in hoc consistit, quod non recta infinita sed finita BC Curvae sit Asymtota, quo ipso hujus Curvae indoles ab algebraicis maxime distinguitur. 526. Ad Curvas transcendentes, quarum constructio angulos, vel solos vel cum Logarithmis conjunctos, requirit, referri quoque debent innumerabiles SPIRALIUM species. Respiciunt autem Spirales punctum quodpiam fixum C tanquam Centrum, circa quod plerumque infinitis spiris circumducuntur. Natura harum Curvarum commodissime explicatur per aequationem inter cujusque Curvae puncti M a Centro C distantiam CM &angulum ACM, quem haec recta CM cum recta positione data CA constituit. Sit ergo angulus ACM=s; seu, sit s Arcus Circuli radio =1 descripti, qui sit anguli ACM mensura, ac ponatur recta CM =z. Quod, si nunc detur aequatio quaecunque inter variabiles s &2, Curva resultabit spiralis. Cum enim angulus ACM, praeter s, infinitis modis exprimi queat; quoniam anguli 2––5, eandem positionem rectae CM exhibent, his valoribus loco in aequatione substitutis, distantia CM infinitos diversos obtinebit valores, ideoque recta CM producta Curvam in infinitis punctis secabit, nisi ex his valoribus quantitas z fiat imaginaria.