Latin
CAPUTXXI
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 302
Unproofread scanNot analysed yet
Incipiamus ergo a casu simplicissimo, quo est y =as; eruntque pro eadem rectae CM positione valores ipsius y etiam si pro s ponatur π –s, eadem rectae CM manebit positio, praeterquam quod valor ipsius z capi debeat negative: hinc ad valores ipsius z assignatos, addi oportet hos que istos A(π— 5); a(3π— s); a(5π—5), &c. Curvae ergo hujus forma erit talis, qualis in figura ad marginem allegata repraesentatur; rectam scilicet AC in C tangit, hincque duobus ramis, utrinque infinitis gyris Centrum C ambientibus &se mutuo in recta BC ad AC normali perpetuo decussantibus, in infinitum extenditur; eritque recta BCB ejus Diameter. Vocari autem haec Curva ab inventore solet Spiralis Archimedea; atque, si semel est exacte descripta, inservit ad quemvis angulum in quotcunque partes secandum, uti ex ejus aequatione 2 =as sponte patet. 527. Quemadmodum aequatio 2 –as, quae, si 2 &5 essent Coordinatae orthogonales, foret pro Linea recta, praebuit Spiralem Archimedeam; ita si aliae aequationes algebraicae inter 2 &s accipiantur, infinitae aliae prodibunt Lineae spirales, si quidem aequatio ita sit comparata, ut singulis ipsius s valoribus respondeant valores reales ipsius z. Ita, haec aequatio z quae similis est aequationi pro Hyperbola ad Asymtotas relata, praebet spiralem, quae a Cel. Johanne BERNOULLIO vocata est Spiralis Hyperbolica; atque, postquam ex Centro C infinitis gyris exiisset, tandem in distantia infinita ad rectam AA tanquam Asymtotam accedit. Quod si proponatur aequatio 2 =aVs; angulis s negative sumtis nulla respondebit distantia realis z; valoribus autem affirmativis singulis ipsius s gemini valores ipsius z respondebunt, alter afXXL. firmativus alter negativus: spirae tamen circa C absolventur infinitae.