Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 326
Unproofread scanNot analysed yet
Hic igitur primum occurrunt eae Superficies, pro quibus z aequatur Functioni uniformi ipsarum x &y. Sit P hujusmodi Functio uniformis, seu rationalis, ipsarum x &y; atque, si fuerit 2 =P, singulis punctis plani Q totidem respondebunt Superficiei puncta; seu, quaelibet recta ad planum APQ normalis Superficiem in unico puncto trajiciet. Neque vero hoc casu usquam valor rectae QM fieri poterit imaginarius; sed omnes istiusmodi rectae puncta Superficiei realia praebebunt. Interim tamen ista Functionum diversitas non essentialem varietatem inter Superficies producit; pendet enim a situ plani APQ, qui, perinde ac Axis, est arbitrarius; ita ut, si Superficies eadem ad aliud planum referatur, Functio z quae erat uniformis, evadere possit utcunque multiformis. 9. Sint P &Q Functiones quaecunque uniformes ipsarum x &y; atque, si fuerit 22 –Pz –Q= o tum rectae per singula plani puncta Q normaliter ductae Superficiem, vel in duobus punctis secabunt, vel nusquam: habebit enim 2 duos valores, qui vel ambo erunt reales, vel ambo imaginarii. Simili modo si, denotantibus P, Q &R Functiones uniformes ipsarum x &y, fuerit 23 —PzrTQE–R =o; tum erit z Functio triformis, &quaelibet recta QM Superficiem secabit vel in tribus punctis, si omnes radices aequationis fuerint reales; vel tantum in unico, si scilicet binae radices fuerint imaginariae. Similique modo erit judicandum, si z definiatur per aequationem, in qua plures obtineat dimensiones. Quam multiformis igitur futura sit Functio z facillime cognoscetur, si aequatio inter x &y &z, ad rationalitatem perducatur. 10.