Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 327
Unproofread scanNot analysed yet
De cetero, sicuti in aequationibus pro Lineis curvis binas Coordinatas inter se permutari posse vidimus, ita in aequatione quavis pro Superficie tres Coordinatae κ, y, &z inter se sunt permutabiles. Primo enim, si in plano APQ altera recta Ap ad AP normalis pro Axe assumatur, erit nunc Ap =7, &pQ =x; sicque binae x &y inter se sunt permutatae. Reliquae permutationes omnes intelligentur complendo parallelepipedon rectangulum ApQMέπqPA; in quo primum spectanda veniunt tria plana fixa inter se normalia APQP, APqπ, &Apξπ; ad quae singula, quemadmodum referatur Superficies proposita cujus punctum est M, eadem aequatio inter x, y, &2 declarat. In unoquoque autem plano duplex datur Axis, uterque initium habens in puncto A, unde sex diversae relationes inter tres Coordinatas resultant. Coordinatae erunt vel Pro plano APQP vel AP =P q =vel Pro plano APqT Aπ =vel ]π q =*LM =γ