Latin
CAPUTIV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 33
Unproofread scanNot analysed yet
x, hincque Axis puncta, ubi Curva ipsum secabit. Ita in aequatione pro Circulo, quam supra invenimus, yy =zax xx, si ponamus y =o, fit o –=2ax- xx, unde duo valores ipsius x resultant, x =ο &x =2a, qui indicant Axem RS primo in ipso Abscissarum initio A, tum vero in puncto B, existente AB =-2a, a Circulo intersecari. Similique modo in aliis Lineis curvis, posito in aequatione y =o, radices ipsius x indicabunt intersectiones Curvae cum Axe. 68. Quoniam in aequatione generali pro quavis Curva, Linea recta quaecunque vicem Axis sustinet, si in aequatione generali ponatur Applicata y =o, aequatio remanens indicabit in quot punctis Linea curva a recta quacunque trajiciatur. Prodibit autem aequatio Abscissam solam x, tanquam incognitam, complectens, cujus singulae radices ostendent intersectiones Curvae cum Axe. Pendebit ergo intersectionum numerus a maxima ipsius x in aequatione potestate, hincque major esse non poterit quam exponens summae ipsius x potestatis. Tot vero erunt intersectiones, quot exponens maximae potestatis ipsius continet unitates, si omnes radices aequationis fuerint reales, sin autem aliquot radices fuerint imaginariae, intersectionum numerus tanto erit minor. 69. Cum igitur pro quovis Linearum ordine aequationes generalissimas exhibuerimus; ex iis, modo exposito, invenire poterimus, in quot punctis Lineae cujusque ordinis a recta qua cunque secari queant. Sumamus ergo aequationem pro Lineis primi ordinis seu pro Linea recta generalem, o =α +βx ψ γγ, ex qua, posito y =ο, fit o =α -Ex, quae aequatio plus una radice habere nequit, unde patet Lineam rectam ab alia recta in unico puncto secari. Sin autem sit 6 =0, aequatio o =α impossibilis indicat hoc casu Axem a Linea recta nusquam secari, erunt enim ambae hae Lineae rectae inter se parallelae, uti patet ex aequatione o =α +γy, quae oritur si β=0. Euleri Indroduct. in Anal. infin. Tom. II. 70. Si in aequatione generali pro Lineis secundi ordinis Ο= –βκ Υ γγ τ δκκψ εκγ ζγγ y =O, prodibit haec aequatio ponamus Θ Σ α βα δxκ, vel nullam, vel quae aequatio vel duas habet radices reales ordinis a Linea etiam unicam si δ =0. Hinc Linea secundi recta vel in duobus punctis secabitur, vel in unico, vel nusquam. Qui casus omnes sic in unum comprehendi possunt, ut dicamus Lineam secundi ordinis a Linea recta plusquam in duobus punctis secari non posse.