Latin
CAPUTIV
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 34-3
Unproofread scanNot analysed yet
71. Si in aequatione generali pro Lineis tertii ordinis ponamus γ =0, prodibit hujusmodi aequatio ὁ Σ ψβκ τ γκκ τ δκ᾽, quae cum plures tribus radicibus habere nequeat, perspicuum est Lineas tertii ordinis a Linea recta in pluribus quam tribus punctis secari non posse. Fieri vero potest ut Linea tertii ordinis a Linea recta in paucioribus punctis secetur, nempe vel in duobus, si δ =0, &aequationis o =α- βx +yxx ambae radices fuerint reales; vel in unico si superioris aequationis duae radices fuerint imaginariae, aut si sit &δ=ο &γ==0; vel etiam nusquam si δ =o &reliquae aequationis ambae radices fuerint imaginariae, quod idem evenit si C, γ, &δ evanescant, at a fuerit quantitas non aequalis nihilo72. Simili modo colligetur Lineas quarti ordinis a recta in pluribus quam quatuor punctis secari non posse; haecque proprietas ad omnes Linearum ordines ita extendetur, ut Lineae ordinis n a Linea recta in pluribus quam n punctis secari nequeant. Neque vero hinc sequitur omnem Lineam ordinis n a quavis Linea recta in n punctis secari, sed utique fieri potest ut numerus intersectionum sit minor, imo subinde prorsus nullus, uti de Lineis secundi &tertii ordinis annotavimus. hoc ergo tantum propositionis vis est posita, quod intersectionum numerus major nunquam esse possit, quam exponens ordinis ad quem Linea curva refertur.