Latin
XXXVII
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 369
Unproofread scanNot analysed yet
γ ——p(sin. P. cos. b +cos. ζ. cos. 4. sin. b) —-q. (sin. ζ. sin. 8 cos. ζ. cos. n. cos. b) –r. cos. ζ. sin. 1+- q atque z- -p. sin. n. sin. b +q. sin. 4. cos. §––r. cos. 1—-h, ubi f, g &h sunt Lineae constantes ex compositione earum, quae in calculum sunt introductae, ortae. 93. Patet ergo aequationem generalissimam pro quavis Superficie sex constantes arbitrarias complecti, quae utcunque determinentur, aequatio perpetuo ejusdem Superficiei naturam exprimet. Quantumvis autem simplex &succincta fuerit aequatio pro Superficie inter Coordinatas x, y, z, si ex ea confletur aequatio generalissima inter p, 7, &r, ea ob ingentem constantium arbitrariarum numerum necessario fiet maxime intricata: praesertim, si altiores dimensiones ipsarum x, y, &=affuerint. Vix igitur dari poterit casus, in quo conveniret ad aequationem generalissimam assurgere. Quanquam enim ea utilitas inde percipi posset, ut idoneo modo constantibus illis definiendis aequatio simplicissima redderetur; tamen, ob calculi prolixitatem, hic labor plerumque fieret molestissimus. Interim tamen in sequentibus ista methodus aequationes generalissimas formandi usu non carebit, quoniam inde egregiae proprietates elicientur ac demonstrabuntur. 94. Quamquam autem aequatio generalissima plerumque sit maxime complicata; tamen, si ad dimensiones, quas Coordinatae junctim sumtae constituunt, spectemus, earum numerus perpetuo aequalis est numero dimensionum, quas primae Coordinatae x, y &z confecerunt. Sic, cum aequatio pro Sphaera xx +γy –22 –aa sit duarum dimensionum, aequatio quoque generalissima non plures quoque quam duas continebit dimensiones Coordinatarum p, q, &r. Hinc numerus dimensionum, quas Coordinatae in aequatione cujuspiam Superficiei Euleri Introduct. in Anal. insin. Tom. II. Aaa