Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 369-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND. constituunt, nobis suppeditat essentialem characterem naturae istius Superficiei; propterea quod, utcunque positio Coordinatarum varietur, perpetuo tamen idem dimensionum numerus emergit. Similis scilicet hic ratio circa Superficies observatur, quam supra in Lineis curvis deprehendimus; unde eas in certos ordines divisimus. Eodem ergo modo conveniet Superficies secundum dimensiones Coordinatarum in ordines disponere: eritque nobis Superficies ordinis primi, cujus aequatio unicam tantum dimensionem complectitur: ad ordinem secundum Superficiem referemus, in cujus aequatione Coordinatae ad duas dimensiones assurgunt; atque ita porro ex dimensionum numero sequentes ordines constituentur.