Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 377-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND in spatium finitum redigitur; si proponatur aequatio secundi ordinis quaecunque determinata, statim dijudicari poterit utrum Superficies ea aequatione expressa habeat partes in infinitum extensas, an nullas. Quod si enim unica illarum quatuor conditionum desit, Superficies certo in infinitum extenditur. Hoc autem casu nonnullae subdivisiones sunt faciendae, quibus singularis varietas partibus in infinitum extensis inducitur. Prima subdivisio ergo constituatur, si fuerit ας· ψ δʼ ψ ζβ᾽ major quam βγε τ 4αδʼ quo casu Superficies in infinitum extendetur, atque Superficiem conicam pro Asymtota habebit, uti jam ante ostendimus.