Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 378
Unproofread scanNot analysed yet
Hicque c sus e Diametro est oppositus praecedenti, quo tota Superficies in spatio finito continetur. 112. Praeterea autem dantur casus quidam intermedii, quibus, etsi Superficies in infinitum abit, simili tamen modo inter duos praecedentes locum tenet quo Parabola inter Ellipsin &Hyperbolam continetur. Casus iste oritur si fuerit ασὸ τ δγ᾽ ψ ξρὶ =βγε τ 4αδξ, eritque propterea α2 =-6y –γκ τ γν⟨6β–4αδ) –*V(γγ4αζ) Habebit ergo aequatio Asymtotica ἄκz Φβνα τ γκα τῶ διγ τ ἐκν ψ ζκκ =ο, duos Factores simplices, qui erunt vel reales, vel imaginarii, vel inter se aequales. Triplex ista diversitas ergo tria genera Superficierum in infinitum extensarum praebet, sicque omnino quinque genera Superficierum secundi ordinis sumus adepti, quae nunc diligentius prosequemur. 113. Quia, mutando positionem ternorum Axium, quibus Coordinatae sunt parallelae, aequatio generalis ad formam simpliciorem reduci potest, ista reductione ita utamur, ut aequationem generalem pro Superficiebus secundi ordinis ad formam simplicissimam redigamus, quae tamen omnes species aeque ac generalis in se complectatur. Cum igitur aequatio generalis pro Superficiebus secundi ordinis sit ἀκοῦ τ βνα τῶς γκα τῶν δὲν τ εχν τ ζακ τῶν ἡοὶ ψ ἐν τς ἐκ τῶν κ=ο, quaeramus aequationem inter alias ternas Coordinatas p, 7 &r, quae quidem se mutuo in eodem puncto, quo ternae priores se decussent. Ad hoc ex §. 92.