Latin
IIVXXX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 381-2
Unproofread scanNot analysed yet
IIVXXX APPEND. TAB. XXXVIII. BC; sive compressum si AC sit minor quam BC. Tertia denique species ea complectitur Corpora, in quibus coëfficientes A, B, C sunt inaequales, quae ideo nomen generale Elliptoidis retinebunt. 119. Sequentia genera Superficierum secundi ordinis hac continebuntur aequatione App +. Bqq +. Crr =aa, Ac primo quidem si nullus coëfficientium A, B, C prorsus desit; eorum autem, vel unus vel duo, valores habeant negativos. Sit unus tantum negativus, atque consideremus hanc aequationem App +Bqq –Crr =aa, in qua jam A, B, C numeros affirmativos denotare ponimus. Quod ad Centrum hujus Corporis &plana diametralia attinet, omnia eodem modo sunt comparata, ut ante. Patet igitur hujus Corporis sectionem principalem primam ABab esse Ellipsin, cujus semiaxis AC =alterque BC VA3 Binae reliquae sectiones principales Aq, BS erunt Hyhaperbolae Centrum in C &semiaxem conjugatum =bentes. 120. Repraesentabit ergo haec Superficies speciem infundibuli, sursum &deorsum secundum Hyperbolas divergens. Unde ista Superficies Asymtoton habebit Conum aequatione App +Bq4 Crr =o expressum, Verticem in Centro C habentem, &cujus latera sunt Asymtota Hyperbolarum.