Latin
IIVXXX
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 382
Unproofread scanNot analysed yet
Stabit autem iste Conus Asymtotos intra Superficiem, eritque Conus rectus si fuerit A =B; scalenus vero si A non ipsi B aequabitur. Axis autem Coni erit recta CD normalis ad planum ABA. Ceterum omnes sectiones Axi CD normales CAP V. erunt Ellipses similes Ellipsi ABab, sectiones vero plano ABab normales omnes erunt Hyperbolae: unde istas Superficies elliptico hyperbolicas vocari conveniet, Asymtoto suo conico circumscriptas. Hujus igitur Superficies nobis constituent genus secundum. 121.