Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 393
Unproofread scanNot analysed yet
Eliminata enim ex ambabus aequationibus una variabili, videndum est an aequatio resultans resolvi possit in Factores simplices an minus. Si enim habeat duos Factores simplices imaginarios, dabitur contactus in puncto, quod innotescet ponendo utrumque Factorem =0. Sin autem habeat duos Factores simplices reales eosque inter se aequales, Superficies se mutuo secundum Lineam rectam tangent. Quod si vero illa aequatio habeat duos Factores non simplices aequales; seu, si fuerit per quadratum divisibilis tum ejus radix nihilo aequalis posita exhibebit projectionem illius Lineae, quae ex contactu oritur. Hinc quoque patet si eadem illa aequatio quatuor habuerit Factores imaginarios, tum Superficies se mutuo in duobus punctis contingere. 143. Quo haec plenius explicentur, investigemus contactum Coni &Globi cujus Centrum in Axe Coni sit positum. Aequatio pro Globo est z2 +yy +xx =aa, pro Cono autem (f— z)2 =mxx +nyy, posito quod Vertex Coni intervallo fa Centro Globi sit remotus. Eliminemus hinc variabilem y, eritque (f —2) =naa —nzz –(m— n) xx, pro projectione intersectionis in plano Coordinatarum *&2. Sit primum Conus rectus, seu n =n, eritque NITZVff) Quare! si fuerit f= aV (1– n), erit dupliciter 2 =ideoque contactus erit linearis; scilicet per CirVTI. culum, cujus projectio in plano per Axem transeunte est Linea recta ad Axem normalis. 144. Pro Cono autem scaleno, ubi m, &n sunt inaequales, aequatio inventa videtur semper dare intersectionem, cum taEuleri Introduct. in Anal. infin. Tom. II. Ddd