Latin
APPEND
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 393-2
Unproofread scanNot analysed yet
APPEND. men saepius nulla existat. Semper enim, si quidem m superet n, prodibit aequatio realis pro projectione intersectionis: at vero notandum est realitatem projectionis non semper indicare intersectionem realem. Ut enim ipsa intersectio sit realis non sufficit projectionem esse realem, sed insuper perpendicula a projectione ad intersectionem ducta realia esse oportet. Quamvis igitur omnis Curva realis habeat quasvis projectiones reales; tamen non vicissim ex realitate projectionis realitas ipsius Curvae, quae quaeritur, concludi potest. Haecque cautela perpetuo probe est adhibenda, ne realitate aequationum, quas pro projectionibus invenimus, abutamur.