Latin
CUJUSQ
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 46-2
Unproofread scanNot analysed yet
Dentur in Linea secundi ordinis duae Ordinatae inter se parallelae AB &CD, &compleatur quadrilaterum ACDB, quod si jam per punctum quodcunque Curvae M ducatur Ordinata MN illis AB &GD parallela secans rectas AC &BD in punctis P &Q, erunt partes PM &QV inter se aequales. Nam recta, quae bisecat Ordinatas duas AB &CD inter se parallelas, bisecabit quoque Ordinatam MN: at, per Geometriam elementarem, eadem recta bisecans latera AB &CD quoque bisecabit portionem PQ. Cum igitur lineae MN &PQ in eodem puncto bisecentur, necesse est ut sit MP NQ &MQ =NP. Daro ergo, praeter quatuor Lineae secundi ordinis puncta A, B. C, &D, quinto M ex eo reperietur sextum N, sumto NQ =MP. 97. Cum jam sit MQ. QN ad BQ DQ in ratione constante, ob QN =MP erit quoque MP. MQ ad BQDQ in eadem ratione constante. Scilicet, si aliud quodcunque Curvae punctum, uti c, sumatur, &per id recta Ge H ipsis AB, &CD parallela ducatur donec lateribus AC, BD occurrat in punctis G &H, erit quoque cG. CH ad BH. DH in eadem ratione constante, ideoque cG. CH: BH. DH=MP. MQ. BQ DQ. Quod si autem per M basi BD parallelae ducatur RMS Ordinatis parallelis AB, CD occurrens in R &S, erit, ob BQ MR &DQ =MS, haec quoque ratio MP. MQ. MR. MS constans. Si igitur per quodvis Curvae punctum M duae ducantur rectae, altera MPQ lateribus oppositis AB, CD parallela, altera vero RMS basi BD parallela, intersectiones P, Q, R, &S ita erunt comparatae, ut sit MP. MQ, ad MR. MS in ratione constante. 98.