Latin
CUJUSQ
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 47-2
Unproofread scanNot analysed yet
Si loco Ordinatae CD, quae posita est ipsi AB parallela, ex puncto D alia quaecunque De in ejus locum substituatur, &Chorda Ac jungatur: ita ut nunc rectae MQ& RMS, ductae, ut ante, per M lateribus AB &BD parallelae, latera quadrilateri ABDe secent in punctis p, Q, R &5; similis proprietas locum habebit. Cum enim sit MP. MQ. BQN DQECG. CH: BH. DH seu MP. MQ. MR. MS eG. cH: BH. DH, ob rectam RS ipsi BD parallelam &aequalem. Triangula vero similia APp, AGC &DSS, CHD, praebent has proportiones Pp: AP= Ge: AG; seu, ob AP: AG=BQ. BH, hanc Pp. BQ =Ge: BH: altera similitudo dat hanc DS (MQ): Ss =CH: DH, quibus conjunctis fit MQPp: MR. SSΣEG. CH: BH. DH, obBOΣEMR. Haec proportio cum superiori collata praebet MP. MQ. MR. MS= Pp. MQ: MR. SS, unde addendo antecedentes &consequentes fit MP. MQ: MRMS=Mp. MQ: MR. MS, ubicunque ergo sumantur puncta c &M in Curva, erit semper ratio Mp. MQ ad MR. Ms eadem, dummodo rectae MQ. &Rs per M ducantur Chordis AB &BD parallelae. Ex superiore vero proportione sequitur fore MP: MS= Mp. Ms. Cum igitur, variato puncto c, tantum puncta p &s mutentur, erit Mp ad Ms in data ratione, utcunque punctum c varietur, dum punctum M fixum servatur. 99. Quod si quatuor quaecunque puncta A, B, C, D in Linea secundi ordinis fuerint data, eaque jungantur rectis ut habeatur trapezium inscriptum ABDC, proprietas Sectionum conicarum latissime patens ex praecedenti deducitur. Scilicet, si ex Curvae puncto quovis M ad singula trapezii latera sub datis angulis ducantur rectae MP, MQ, MR &MS, erunt semper rectangula binarum harum linearum ad opposita latera ductarum inter se in data ratione, nempe erit MP. MQ ad MR.