Latin
CUJUSQ
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 48-2
Unproofread scanNot analysed yet
MS in data ratione eadem, ubicunque punctum M in Curva capiatur, dummodo anguli ad P, Q. R, &S iidem serventur. Ad hoc ostendendum ducantur per M duae rectae Mq &r5, illa lateri AB haec lateri BD parallela, ac notentur intersectionum cum lateribus trapezii puncta p, q, r, &5: eritque per prius inventum Mp. My ad Mr. Ms in data ratione. Propter omnes autem angulos datos datae erunt rationes MP: Mp, MQ: Mq, MR: Mr, &MS: Ms, ex quibus sequitur fore MP. MQ ad MR. MS in data quoque ratione. 100. Quoniam supra vidimus, si Ordinatae parallelae MN, mn producantur, quoad tangenti cuipiam CPp occurrant in P &p, fore PM. PN: CP. =pm. pn: Cpi. Quare, si puncta L &I notentur, ut sit PL media proportionalis inter PM &PN, pariterque pl media proportionalis inter pm &pn, erit PL2: CP- =pli: Cp᾽; ideoque erit PL: CP. pl: Cp, unde patet omnia puncta L, l in Linea recta per punctum contactus C transeunte esse sita. Quare, si una Applicata PMN ita secetur in L ut sit PL-=PM. PN, recta CLD per puncta C &L ducta omnes reliquas Applicatas pmn ita quoque secabit in I ut sit pl media proportionalis inter pm &pn. Vel, si duae Applicatae PN &pn ita in punctis L &l secentur, ut sit PL- =PM. PN &pl' =pm. pn recta per L &I producta per punctum contactus C transibit, atque omnes reliquas Applicatas illis parallelas in eadem ratione secabit. 101. His Linearum secundi ordinis proprietatibus, quae ex forma aequationis immediate consequuntur, expositis; progrediamur ad alias magis reconditas investigandas. Sit igitur proposita aequatio pro his Lineis secundi ordinis generalis ΦXXE =O, ex qua cum cuivis Abscissae AP=x, duplex Applicata y nempe PM &PN respondeat, positio Diametri omnes Ordinatas MN bifariam secantis definiri potest. Sit enim IG ista Diameter, quae Ordinatam MN secabit in puncto medio L, quod ergo punctum est in Diametro. Ponatur PL =2; &,cum sit 2 =T PM+- PN, erit 2 =—seu 2 ζ2 --ex +γ =o, quae est aequatio positionem Diametri IG praebens. 102.