Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 83
Unproofread scanNot analysed yet
Quia vero est I det hic numerus 500318, 8; unde creditor debitori post 33 annos restituere debet 318 +florenos. 112. Logarithmi autem vulgares super basi =10 extracti, praeter hunc usum, quem Logarithmi in genere praestant, in Arithmetica decimali usu recepta singulari gaudent commodo, atque ob hanc causam prae aliis systematibus insignem afferunt utilitatem. Cum enim Logarithmi omnium numerorum, praeter denarii Potestates, in Fractionibus decimalibus exhibeantur numerorum inter 1 &10 contentorum Logarithmi intra limites o &1, numerorum autem inter 10 &100 contentorum Logarithmi inter limites 1 &2, &ita porro, continebuntur Constat ergo Logarithmus quisque ex numero integro &Fractione decimali; &ille numerus integer vocari solet CHARACTERISTICA; Fractio decimalis autem MANTISSA Characteristica itaque unitate deficiet a numero notarum, quibus numerus constat; ita Logarithmi numeri 78509 Characteristica erit 4, quia is ex quinque notis seu figuris constat. Hinc ex Logarithmo cujusvis numeri statim intelligitur, ex quot figuris numerus sit compositus. Sic numerus Logarithmo 7, 5804631 respondens ex 8 figuris constabit. 113. Si ergo duorum Logarithmorum Mantissae conveniant, Characteristicae vero tantum discrepent, tum numeri his Logarithmis respondentes rationem habebunt, ut Potestas denarii ad unitatem, ideoque ratione figurarum, quibus constant, convenient. Ita horum Logarithmorum 4, 9130187 &6. 9130187 numeri erunt 81850 &8185000; Logarithmo autem 3, 9130187 conveniet 8185, &Logarithmo huic o, 9130187 convenit 8. 185.