Latin
EXEMPLUM I
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum 84
Unproofread scanNot analysed yet
Sola ergo Mantissa indicabit figuras numerum componentes, quibus inventis, ex Characteristica patebit, quot figurae a sinistra ad integra referri debeant, reliquae ad dextram vero dabunt Fractiones decimales. Sic, si hic Logarithmus fuerit inventus 2, 7603429, Mantissa indicabit has figuras 5758945, Characteristica 2 autem numerum illi Logarithmo determinat, ut sit 575, 8945; si Characteristica esset o, foret numerus 5, 758945; sin denuo unitate minuatur ut sit erit numerus respondens decies minor, nempe o, 5758945; &Characteristicae –2 respondebit 0, 05758945 &c. :loco Characteristicarum autem hujusmodi negativarum &c. scribi solent 9, 8, 7. &c. ,atque subintelligitur hos Logarithmos denario minui debere. Haec vero in manductionibus ad tabulas Logarithmorum fusius exponi solent.