Latin
DEDICATORIA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum ix
Unproofread scanNot analysed yet
Divisi hoc Opus in duos Libros, in quorum priori quae ad meram Analysin pertinent, sum complexus: in posteriori vero, quae ex Geometria sunt scitu necessaria, explicavi, quoniam Analysis infinitorum ita quoque tradi solet, ut simul ejus applicatio ad Geometriam ostendatur. In utroque autem prima Elementa praetermisi, eaque tantum exponenda duxi, quae alibi, vel omnino non, vel minus commode tractata, vel ex diversis principiis petita reperiuntur. In primo igitur Libro, cum universa Analysis infinitorum circa quantitates variabiles earumque Functiones versetur, hoc argumentum de Functionibus inprimis fusius exposui; atque Functionum tam transformationem, quam resolutionem &evolutionem per series infinitas demonstravi. Complures enumeravi Functionum species, quarum in Analysi sublimiori praecipue ratio est habenda. Primum eas distinxi in algebraicas &transcendentes; quarum illae per operationes in Algebra communi usitatas ex quantitatibus variabilibus formantur, hae vero vel per alias rationes componuntur, vel ex iisdem operationibus infinities repetitis efficiuntur. Algebraicarum functionum primaria subdivisio fit in rationales &irrationales, priores docui cum in partes simpliciores, tum in factores resolvere; quae operatio in Calculo integrali maximum adjumentum affert; posteriores vero, quemadmodum idoneis substitutionibus ad formam rationalem perduci queant ostendi. Evolutio autem per series infinitas ad utrumque genus aeque pertinet, atque etiam ad Functiones transcendentes summa cum utilitate applicari solet at quantopere doctrina de seriebus infinitis Analysin sublimiorem amplificaverit, nemo est qui ignoret.