Latin
DEDICATORIA
Leonhard Euler, Introductio in analysin infinitorum viii
Unproofread scanNot analysed yet
PRAEFAAepenumero animadverti, maximam difficultatum partem, quas Matheseos cultores in addiscenda Analysi infintorum offendere solent, inde oriri, quod, Algebra communi vix apprehensa, animum ad illam sublimiorem artem appellant; quo fit, ut non solum quasi in limine subsistant, sed etiam perversas ideas illius infiniti, cujus notio in subsidium vocatur, sibi forment. Quanquam autem Analysis infinitorum non perfectam Algebrae communis, omniumque artificiorum adhuc inventorum cognitionem requirit; tamen plurimae extant quaestiones, quarum evolutio discentium animos ad sublimiorem scientiam praeparare valet, quae tamen in communibus Algebrae elementis, vel omittuntur, vel non satis accurate pertractantur. Hanc ob rem non dubito, quin ea, quae in his libris congessi, hunc defectum abunde supplere queant. Non solum enim operam dedi, ut eas res, quas Analysis infiniVIII infinitorum absolute requirit, uberius atque distinctius exponerem, quam vulgo fieri solet; sed etiam satis multas quaestiones enodavi, quibus Lectores sensim &quasi praeter expectationem ideam infiniti sibi familiarem reddent. Plures quoque quaestiones per praecepta communis Algebrae hic resolvi, quae vulgo in Analysi infinitorum tractantur: quo facilius deinceps utriusque Methodi summus consensus eluceat.