Latin
ERROR XXXIX
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 107
Unproofread scanNot analysed yet
Quod eo magis efficiunt, si istis purgantia medicamenta commiscentur: nam tunc humores per medicamenta at tracti, plus etiam intestina tendunt, meatusque, per quos calculo trat situs est, comprimunt, adeo ut non solum calculus, sed &clyster non sine magno aegrorum &damno &cruciatu, aliquando diebus aliquot detineatur. Quemadmodum &ipse scio, quibus ad tertium usque diem detenta sunt. Proinde consultius fecerint Medici, si uel penitus neglexerint clysteres, ac balanis, seu ut ipsi uocant. suppositoriis utantur, aut lenientes tantum, ubi aliter fieri haud potest, ac modicae quantitatis iniiciant. Id quod etiam Auicenna perdocet Fen. xviij. Canon. iij. tractat. ij. cap. xix. dicens: Et si fue rit constrictio aliqua naturae, tunc de rectoribus rebus est extrahe re secem cum suppositorio, aut cum clysteri non magno, quod co artet &dolorem faciat, immo suppositorium amabilius est mihi. Hinc est quod Razes in nono ad Almansorem nihil de clysterium iniectione praecipiat. Quarum usum si ad calculi curationem accommodatum cognouisset, dubio procul non reticuisset, quemadmodum &in Colico dolore earundem usum non neglexit. Ideo recte admodum Galenus libro sexto de affectis locis, capite secun do dixit: Colicorum cruciatus multo magis quam nephiriticorum, lenientibus mitigantur clysteribus. Hippocrates quoque in libro de morbis, qui intus, ubi ex professo calculi curationem tractat, clysterium nunquam meminit. Ita &Alexander Graecus lib. ij. cap. clxxx. nihil de illarum iniectione praecipit. Porro in curatione cal culi ea methodus erit obseruanda, ut si aeger robustus ac iuuenis fuerit, tunc aut purgans medicamentum deuoret, aut poplitis ue nam secet, dein balneo aquae dulcis, &inunctionibus laxantibus meatus, mollientibusque utatur, atque post haec medicinas etiam urinam mouentes accipiat. Eam certe medendi methodum praescripsere ueteres, inter quos Hippocrates primum obtinens locum; in sexto Epidemiorum libro, sectione prima, sic docet, καὶ ἐς νεφὸν, ὀδαίηβαρεία. ὅταν πληρῶνται σίτον, ἐμέουσί γε φλέσκα, ὅταν δὲ πλεονάζωσιν ἰώδια, καὶ ράοις μὲν τίνονται. λύονται δὲ ὅταν σίτου κενώρωσι, ταμμιά τε πυρρὰ ὑφίσανται, αἱματῶδις τε ρέσω, νάρ κη μηρον LIIII.