Latin
MEDICORVM
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 108
Unproofread scanNot analysed yet
MEDICORVM. κημεροῦ το κατ᾽ ἔξιν. ἐλλινύειν οὐ ξυμφέρει, ἀλλὰ γμνάσια, μὲ ἐμπιπλασθαι, τοῦ νέους ἐλλεβορίζειν, ἰσνύην τάμνειν, ουρητικοῖσι κα θαίρειν. λεπτοναι καὶ ἀπαλῦναι. Quod est, Et in renem dolor gra „uis, quando cibo implentur, pituitam uomunt: cum uero dolo „res crescunt, uirulenta, &faciles quidem fiunt, soluuntur autem, cum cibis euacuantur, arenulae rusae subsistunt, subcruenta profluunt, stupor seu torpor foemoris secundum rectum quiescere non confert, sed exercitari, nec impleri, iuuenes Veratro purgare, poplitem secare, lotium mouentibus purgare, extenuare, mollificare. Quibus sane breuibus admodum et succinctis uerbis, non solum curationem paulo ante praescriptam, sed &signorum quoque catalogum complexus est Hippocrates. Nec dissentiunt a praedictis, quae idem Hippocrates libro de morbis, qui intus de calculi cura tone scribit in hunc modum: Cum sic habet, prius corpus foueto, Scammoniaeque succo uel eius radice subter purgato, postridie ciceris albi decocto sale asperso, duobus congiis propinato, po „stea cibo, potu, balneisque curato, medicamenta dato, quae stillicidio „urinae laboranti. Cum uero dolet, multa calida lauato. His accedit „etiam Alexander Graecus, loco quo supra, ita inquiens: Mox igi tur in accessione quae laxant &mitigant sunt adhibenda. Vtilissi „mum est balneum omnibus, non enim mitigare tantum, sed &cu „rare potest. Et cum lotus fuerit, loca dolentia oleo Chamaemelino „sunt inungenda. Idem etiam suadet Razes, ita scribens: Cum in „renibus fuerit lapis, aeger balneum aquae dulcis frequenter ingre „diatur, &renes &illa ex oleis inungantur. In potu quoque suman tur, quae lapidem frangunt. Quod uero sectio uenae poplitis in cu ratione calculi locum habeat, ita demonstratur. Cum in eo affectu non modicus sit dolor, certum est ad affectum locum magnam quoque humorum copiam conflui. Dolor enim, Galeno libro Ar tis Medicinalis cap. xcv. teste, fluxiones commouet. Id quod &libro tertio Therap. Metho. capite quarto confirmat, inquiens: Quod dolet, plus aliquid affluere facit. Hinc iterum constringi ob eum humorum defluxum, atque coartari meatus necesse est. Vt er go ab affecto loco retrahantur, euacuenturque humores, uenae sectione opus erit, &non alia nisi poplitis, eius enim origo coniunctissima est origini uenae, quae peculiariter alit partem aegram, a qua trahere propositum est, &ita retractis euacuatisque humoribus, me atus dilatantur, calculoque ad uesicam facilior descensus paratur, id quod &experientia compertum habeo. Hinc est quod Galenus libro de Venae Sectione ita scribat: In quibus est affectus, quem „νεφρί τιν uocant, eam quae secundum poplitem est, uel eam omnino demum, quae secundum malleolum est, uenam secare oportet. Insuper mirari satis non possum, cur eius uenae sectio in calculo tam raro, immo fere nunquam adhibeatur à nostri temporis Medicis, cum tamen hoc genus auxilii Hippocratis &Galeni quoque testimoniis sit comprobatum. At solent ferme semper meliora interci dere, atque in eorundem locum pessima irrepere.