Latin
ERROR XLIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 116
Unproofread scanNot analysed yet
Quemadmodum itaque in Musicis &choro canentibus sit, in quibus choreae dux primam carminis modulatus partem in cipit, reliquum uniuerso choro silens ipse canendum relinquit, sic in huiuscemodi motus principium intellexisse oportet. Ex praedictis porro meridiano sole clarius erit, Galenum caussam coniunctam, inter genera caussarum morbum facientes, minime numerasse. Proinde cum apud Galenum caussae coniunctae non queant assignari, colligitur toto coelo errare Auicennam, recentioresque Me dicos hunc imitantes, caussam coniunctam inter reliquas morbi caussas numerantes. Non autem Galeni dogmata sequentes, causam coniunctam statuere posse, ita probamus. Caussa enim con iuncta assignata sequitur affectum principaliter laedentem operati nem non esse morbum, sed morbi caussam, quod maxime contra Galenum est, secundum quem affectus laedens operationem, et non operatio laesa, seu actio uititata est morbus. Is enim libro tertio de Symptomatum differentia, capite primo, morbum ita definit: Morbus est affectus praeter naturam, a quo actio primum impedi tur. Id quod multis etiam docet libro primo &secundo Therap. Metho. contra Methodicos disputans, qui actionem impeditam morbum esse dixerunt. Quod uero sequeretur affectum seu dispo sitionem principaliter laedentem operationem non esse morbum, sed morbi caussam, hoc ex caussae coniunctae descriptione scitur quae iuxta Auicennam, loannitiumque, ac totam iuniorum Medicorum scholam haec est: Caussa coniuncta est, quae cum adest, adest morbus: &quae cum abest, abest morbus. Haec enim definitio aliud prae se fert nihil, nisi quod innuit caussam coniunctam esse talem affectum, qui primo laedit actionem, id quod indicat iis uerbis, Si adest, morbus adest. Galeno enim cap. viin. Artis Medicinalis, teste, morbus non dicitur, nisi laesio operationum sensibilis adsit. Proin de caussa coniuncta iuxta hanc definitionem non erit aliud, quam dispositio seu affectus principaliter laedens operationem, quod tamen affirmari non potest. Nam dispositio illa non caussae, sed mor bi meretur appellationem. Caussa enim morbi qualiscumque sit, non impedit laeditue actionem primo &immediate, sed per morbum medium. Nam sicuti peculiare est morbo, primo &immediate lae dere ac uitiare actiones seu operationes, ita proprium est caussae, non primo, sed morbo mediante actiones impedire.