Latin
ERROR XLIIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 117
Unproofread scanNot analysed yet
Idque ut innueret Galenus in morbi descriptione non simpliciter dixit, Morbus est affectus praeter naturam, a quo actio impeditur, sed addidit primo, ut hoc pacto secluderet caussam, quae non primo, sed per morbum medium actionem impedit. Viderit ergo Auicenna, qui se Galeni satetur ac gloriatur interpretem, ne male in hoc interpretetur Galenum, cum Fen ij. primi Canon. doctr. i. cap. ij. aegritudinem eodem, quo Galenus, modo definit: Dispositionem, inquiens, esse, per quam hominis corpus in sua complexione talem existit, ut ex ea omnes operationes eius proueniant impeditae, &tamen nihilo minus paulo post caussas aegritudinum contentiuas siue coniunctas ponit, cum iuxta id dogma operatio laesa diceretur morbus, &non affectus laedens operationes seu actiones primo: quod ut ex supe rioribus patuit, Galenianis placitis ex diametro pugnat, quae affectum praeter naturam, actionem primo impedientem morbum actionem uero impeditam morbi, Symptoma dici perdocent. Atque adeo caussa coniuncta abliis, qui Galeni sectam sequuntur, non potest tolerari: ab affectu enim primo impediente actionem, nihil differt, huicque non caussae, sed morbi nomen competit.