Latin
ERROR XLV
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 117-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XLV. Allucinantur inter Medicos recentiores non pauci, morbum quem uulgo Gallicum uocant, esse eum quem Graeci Lichenem appellant, conten dentes, cum is uerius sit, quem Impetiginem Latini nominant. Esse complures, qui Lichenas a morbo Gallico nihil differre putant, notius est, quam ut demonstrem. Vnum tamen Simphorianum Champerium indicasse satis sit, qui capite duodecimo libri secundi suae Practices Lichenem eum morbum esse asserit, quem Neapoli tanum aut Gallicum nominant uulgo. At quam false, in primis indicatid, quod is morbus in Gallorum exercitu, qui apud Neapolim Caroli sui regis auspiciis belligerabat, primum circa annum a Christo nato M. CCCC. XCIII. apparuit ac irrepsit, ob idque Galli cus dictus est. Lichenas autem Hippocratis uetustissimi authoris fuisse seculo certum est. Nam is in tertia particula Aphorismorum in Aestiuorum morborum mentione, &in Libro de Morbis, &passim LIX. assim alibi Lichenum commeminit. Quare Plinius quoque, Hippocrate iunior, errat, qui Libro Naturalis Historiae xxvi.