Latin
ERROR XLV
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 119
Unproofread scanNot analysed yet
ait alterum genus Papularum esse, in quo per minimas pustulas cutis exasperatur, rubet, leniterque roditur, tardeque serpit, idque uitium maxime rotundum incipit, eademque ratione in orbem procedit. Porro quod Galenus ac Paulus dicunt ex Lichenibus diuturnis fieri lepram, idem Celsus de quadam specie Papularum pronunci at, inquiens: Quae minus rotunda est, difficilius sanescit, nisi subla ta est, in impetiginem uertitur. Insuper quemadmodum Galenus duplex Lichenum genus facit, alterum mite, alterum ferum: ita Cel sus duplices Papulas, alteram mitem ac leuem, alteram quam ἀγρίαν, id est, feram Graeci appellant. Et ut Graeci Lichenibus, &Arabes Impetigini ieiuni hominis saliua medentur, ita Celsus leui Papulae eandem esse remedio refert, adeo ut manifestissimum sit, Celsum Lichenas uocare Papulas. Quod uero id malum, quod Graeci lepram nominant, sit id quod Celsus Impetiginem appellat, non ali unde certius quam ex utriusque morbi diffinitione colligitur. Galenus nanque in libro Definitionum Medicinalium, lepram ita definit: Lepra est transmutatio cutis ad contrarium naturae habitum cum asperitate &dolore atque pruritu, ac squamularum resolutione, &quandoque unam, quandoque plures corporis partes depascitur. Quae sane descriptio quadrat in omnibus cum Celsi, qui libro quin to in Impetigine cutem exasperari, squamulas resolui, rosionem uehementem esse scribit, ita ut luce meridiana clarius sit, Impetiginem Celsi esse lepram Graecorum. Plura ea de re doctissimus Leo nicenus in libello de Gallico morbo.