Latin
ERROR XLVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 119-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR XLVI. Ecipiuntur Medici iuniores, Prunam, seu ignem Persicum, Carbunculum atque Anthracem diuersa morborum genera existimantes, cum tamen unus idemque diuersis istis nominibus morbus designetur. Non pauci inter recentiores sunt Medici, qui Prunam seu Ignem Persicum LX. Persicum, Carbunculumue ab Anthrace diuersum esse malum pu tant: differreque ea ratione Anthracem a Carbunculo arbitrantur, quoniam Anthrax fiat ex materia maligniore &magis adusta, quam sit illa, ex qua carbo generatur. Hinc est quod de iis etiam in diuer sis capitibus tractarunt.