Latin
ERROR XLVI
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 120
Unproofread scanNot analysed yet
In quorum numero est Valescus, qui in tantum quoque desipuit, ut uerbo Graeco Latinam daret deriuationem, anthracem ab antro, quod idem est quod fouea, dictum existimans, quoniam foueam faciat, non intelligens quod ἄνθραξ idem Graecis significet quod Latinis carbo. Ex quo iterum studiosi depre hendunt, quot errorum ambagibus irretiantur, qui linguarum peritia ca rent. Moti aut sunt iuniores Medici, ut inter Anthracem atque carbonem siue prunam differentiam statuerent, quia uiderunt Auicennam uno capi te de pruna agentem, mox postmodum altero capite de Althohoin, quem ipsi Anthracem interpretantur, tanquam de morbo a Pruna diuerso, tractantem. Razam quoque in libro Diuisionum cap. cxxxiij. de Igne Persico primum, mox cap. cxxxv. de Anthrace seorsum scripsisse in tellexerunt. At cogitare debuissent boni illi uiri, non rarum esse Arabis de unare sub uariis nominibus, tanquam diuersa, alio &alio loco tractasse. Quod &hoc loco factum esse quis non uidet? atque adeo Aui cenna ac Razes de eodem tumore sub diuersis nominibus, Pruna scilicet &Althohoin, frustra in duobus locis tractasse iudicabuntur. Quamuis Auicenna hoc nomine excusari possit, quod dixerit for te Althohoin esse Anthracem non in omni tempore, sed solum pestilente: neque in omni corporis parte, sed tantum in glandulosa, ac praecipue in inguinibus ortum: atque ita fortassis Paulum secutus, Althohoin a Pruna, quemadmodum ipse Bubonem ab Anthrace seu Carbunculo seiunxit. Quod uero ἄνθραξ a Carbunculo nihil differat, uel iis qui primis labris tantum, ut aiunt, Graeca degustarunt, notum esse potest. Nam ubicumque Latinus interpres Carbun culum uertit, hic contextus Graecus ἄνθρακα habet. Quod si autem inter carbones siue Prunam atque Anthracem erit differentia, mirum admodum Galenum, tantum rei Medices magistrum, de Anthra ce in eo quem iuniores sub hoc uocabulo intelligunt significatum, nusquam in suis libris fecisse mentionem. Tantum enim morbum ac magis quam caeteros exitialem latuisse Galenum, atque ideo neque in libro xiiij. Therap. Metho. cap. X. neque in secundo ad Glauconem capite primo, neque in libro de tumoribus praeter naturam, ab ipso fuisse nominatum, pene ridiculum suspicari. Quare manifestum admodum est, Anthracem a Carbunculo penitus nihil differre, id quod &antiquus maxime Galeni interpres non ignorauit, hic enim libro xiiij. Thera. Metho. cap. X. Anthracem, Prunam, Ignem Persicum, &Carbunculum interpretatur. Caeterum quod Carbunculus nihil ab Igne Persico seu pruna distet, non aliunde certius, quam ex eorundem descriptionibus scitur, per omia enim sibi qua drant.