Latin
ERROR XLVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 124
Unproofread scanNot analysed yet
Galenus uero &Paulus ἐρπέτην κεγχρίαν, id est Herpeten Miliarem, ea potissimum ratione nominant, quod serpit, atque in cute ue sicas siue pustulas milio similes excitat. Galenus em lib. ij. ad Glau conem, capite primo, ita de ea tradit: Altera uero Miliaris, quoniam in hoc affectu pustulae paruae ac multae per summam cutem similes miliis excitantur. Fit autem Herpes huiuscemodi ex bile quidem ipsa, sed minus calida &acri. Ita &Paulus Aegineta de eadem scri bit: Si uero tenuis bilis, minoreque acrimonia fuerit, &calore exiguas pustulas milii seminibus similes in superficie cutis excitarit, „Miliaris Herpes à similitudine nominatur. Ita &Fen iij. quarti Ca nonis, tracta. i. cap. i. Erysypelae notas cum Anthracis seu Ignis Persici confundit: nam astruit Erysypelam e sanguine grosso et adusto nrocreari, euenireque in eo crustam &combustionem: quas singulas notas Galenus libro secundo ad Glauconem Anthraci accom modat. Non autem solum praedictorum morborum notas, sed etiam curationes confundit Auicenna. Nam remedia, quae ipse adhibet ad Erysypelam super cutem existentem, sunt quae a Paulo ad Formicam Miliarem, seu ut ut ipse uocat, ad Herpetem pustulo sum accommodantur. Pauli uerba haec sunt: Ad Herpetem pustu losum scoria plumbi ex uino austero contrita, mox illinita, cataplasma ex foliis Betae in uino decoctis superimpone. Haec remedia Auicenna ad Pauli imitationem scribens, Erysypelae adscribit, ita inquiens: Et si fuerit Erysypela super cutem, curetur ex scoria plumbi, cum uino Pontico bullito, cum foliis Siclae bullitae cum ui no. Sed &uerba sequentia apertissime monstrant, quod curatio Erysypelae apud Auicennam Formicae Miliari potius conueniat. Statim enim subiungit: Et curetur cum eo, in quo est resolutio &exiccatio fortis cum infrigidatione. Nemo enim est qui nesciat, nisi qui tritum illud in Medicina principium ignorat, Contraria contrariis curari, Erysypelae morbo calido &sicco fortiter exiccantia non competere, sed magis Formicae Corrosiuae, seu Herpeti exedenti. Quod confirmat Galenus, qui libro secundo Artis Curatiuae ad Glauconem cap. iij. in hanc sententiam scribit: Herpes au tem, quantum ad totius corporis euacuationem attinet, ut Erysype lata curare oportet. Quantum uero ad ipsius particulae patientis locum, non omnino similis cura adhibetur. Nam qui exedentes sunt, refrigerari quidem desyderant, similiter aliis Herpetibus &Erysypelatis: non tamen ea ferunt medicamenta, quae praeter id quod refrigerant, etiam humectare natura apta sunt, sed sola admittunt „refrigerantia, quae etiam maxime possunt exiccare. Ex quibus utique Galeni uerbis tria colligimus. Primum est, quod idem sit Herpes exedens, de quo agit Galenus, &Formica corrosiua, de qua tractat Auicenna, id quod etiam maxime liquet ex iis quae Auicenna de Formicę corrosiuae curatione scribit, nam eadem sunt his, quae de Herpetis exedentis cura praecepit Galenus, uerba eius haec sunt? Via autem secundum quam curatur Formica est, ut quae ex ipsa