Latin
ERROR XLVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 125
Unproofread scanNot analysed yet
est corrosiua, alienetur ab humectatione, quam iam administrasu in Erysypela: humectatio enim non est conueniens in hulceribus. Secundum, quod ex uerbis Galeni colligitur, est, quod fortiter ex iccantia non conueniant Erysypelae, sed Formicae corrosiuae. Ter tium est, quod omnis humectatio sit prohibenda in Formica corrosiua, seu Herpete exedente, hinc est quod mox subiungat: Nem igitur uel Lactucam, uel Poligonium, neque ex stagnis Lentem, aut palustrem Lotum, uel Anthylion, uel Psylion, uel Portulacam, uel Serim, uel Semperuiuam, uel tale aliquid, quod refrigerare possit „atque humectare, apponendum, quae Erysypelatibus erant oppor „tuna. Ex iis itaque crassus admodum Auicennae error manifestatur, qui has ipsas herbas, uel magnam earum partem in principio cu„ rationis corrosiuae Formicae probat, inquiens: Et administra in principiis eius post sicut Lactucam &Nenuphar, &Semperuiuam „&Volubilem, &Portulacam. Adeoque Auicenna sibi ipsi pugnat, nam paulo ante dixerat, quod ea quae debetur Erysypelae humectatio sit fugienda in curanda Formica corrosiua, mox tamen lactucam, Semperuiuam &Portulacam iubet adhiberi, quae Galenus lib. xiiij. Therap. Meth. cap. iij. ad Erysypelae quidem curation commendat, in secundo uero ad Glauconem in Herpete exedente, propter eorum humiditatem censet euitanda. Itaque iam satis constat, Auicennam Erysypelam pro Formica, et e regione Formicam pro Erysypela, non sine magna confusione, accepisse: siquidem quae erant Erysypelae remedia refrigerantia &humectantia, ea Formicae corrosiuae adaptauit: quae uero Formicae competebant, exiccantia scilicet, haec retulit ad Erysypelam, tantus est Auicenna Medicinae magister. Nec minori, sed aliquanto maiori in Pruna &Igne Per sico usus est confusione Auicenna: nam quid sit Ignis Persicus, apud eundem non satis constat. Aliquando enim ipsum ex sangui ne crasso &Melancholico docet generari, ut facit Fen iij. Canon. iiij. tracta . i. cap. i. iis uerbis: At uero a sanguine grosso malo fiunt species exiturarum malarum. Nam si eius malitia uehemens fuerit &ipsius LXIII. &ipsius adustio, proueniet Erysypela, &eueniet combustio &cru „sta, &deterior est, Ignis Persicus.