Latin
ERROR XLVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 126
Unproofread scanNot analysed yet
Aliquando uero ex bile flaua, ut „errore praecedenti indicauimus, constare affirmat. Insuper Ignem Persicum nunc idem genus facit, ut uere est cum Pruna, sicut Fen iij. Canon. iiij. tracta . i. cap. ix. ubi ita scribit: Haec duo nomina ab soluta sunt super omnem pustulam corrosiuam uesicantem, adurentem, faciente accidere Escaram, qualem facit accidere combustio &cauterium. Nunc uero diuersum a Pruna, ut cum eodem loco ait: Ignis Persicus est magis Cholericus, Pruna uero magis Melancholica. Quandoque etiam trahit ipsum ad Formicam corro siuam, sicut cum eodem loco scribit: Et quandoque absoluitur nomen Ignis Persici de illis, super quo est illic pustula de genere Formicae comestiuae, adurans, uesicans, in qua est aliquid ambulans. Interdum ad Formicam Miliarem transfert, ut cum capite praedicto inquit: Et quandoque sunt cum Formicae speciebus &Miliaris malae, febres uehementis caliditatis, pernitiosae. Quasi apud ipsum Auicennam Ignis Persicus &Formica Miliaris non differrent. Neque multum referat, utrum Ignis Persici uel Formicae Miliaris signa manifestet, idem quoque Auicenna Fen iij. Canon. iiij. tracta. primo, capite primo de apostematibus &pustulis, Ignem Persicum non Formicae Miliari, sed potius Erysypelae in naturae uicinitate conso ciat, dum ita scribit: At uero ex sanguine grosso &malo fiunt spe cies exiturarum malarum, nam si eius malitia uehemens fiat, &ipsius adustio proueniet Erysypela, &eueniet combustio &crusta, &deterior ea est, Ignis Persicus. His uerbis Auicenna Ignem Persicum facit non modo in materia, sed etiam in forma cum Erysypela com municare: neque hoc in loco nominati ab eo Erysypela &Ignis Per sicus morbi, aliter differunt, nisi quod alter altero deterior est. Iam cum manifestum sit Ignem Persicum seu Prunam Auicennae non satis fuisse cognitum, nihil mirum, si statim in initio curationis erret, uenae sectionem ob id conferre docens, ut sanguis euacuetur bilio sus. Qui error cum praecedenti errato satis superque sit impugnatus ideo hic plura non addemus. Plura tamen si qui cupiunt, Leonicenum, nunquam satis laudatae eruditionis hominem, legant. Animo expendantiam studiosi ueritatis, quantae in Auicennae Cano nibus subsint tenebrae, quantae denique errandi occasiones, quando uix duae sint paginae, in quibus hic homo non mox sibi pugnantia scribat, quod utinam aliquando animaduertant, qui eundem satis temere Medicinae principem statuunt.