Latin
ERROR XLIX
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 130
Unproofread scanNot analysed yet
Febre, id magis conari debere Medicum, ut contrariis qualitatibus Febrem oppugnet, quam ut quomodolibet euacuet, quando euacuationes istae subinde pius qualitate noceant, quam expurgando prosint. Proinde, si aquae salsae &nitrosae tantum huic, de quo scribit Gale nus, obfuerunt, ut ad tabem peruenerit, cur non itidem deiectorijs medicamentis, iisque immodicis, fieri posset? quae certe praedictis pariter multum bilis educunt, attamen qualitate sua non minus ob sunt. Et fuerunt non pauci, quos Medici hoc pacto ad tabem deduxerunt. Hinc ut in exhibendis purgatoriis medicamentis, in acutis morbis, cautos redderet Medicos Hippocrates, ita prima Aphorismorum xxiiij. praecepit, ἐν τοῖσιν ὅξεσι πάθεσιν ὀλιγάκις καὶ ἐν ἀρχῆσι τῆσι φαρμακίησι χρέεσθαι, καὶ ἀπ προσερευνήσαντας ποιέειν. Id est, In acutis passionibus raro, et in principiis medicinis purgantibus uti, &hoc cum praemeditatione faciendum. Neque ta „men temere id fecisse Hippocratem constat, quando ut Galenus n eius Aphorismi explicatione scribit, neque periculum minimum in morbo acuto, uti purgante medicamento, cum omnia id gene ris sint potentia calida: Febris uero quatenus Febris est, &sui ratione nedum calefacientibus atque exiccantibus, sed potius contrariis, hoc est, humectantibus et refrigerantibus egeat. Quare ut pau lo post ait Galenus, si exhibetur medicamentum purgans, oportet consyderare, an maior ex noxiorum humorum euacuatione fiat utilitas, quam consequatur detrimentum. Erit autem utilitas, si absque mo lestia omnis humor noxius &infestans euacuetur: ut uero hoc fiat, primo oportet consyderare, nunquid aeger idonee se ad huiusmo di purgationem habeat. Sed quia calidi &sicci ut plurimum tertia na Febre corripiuntur, ob id etiam reliquis minus, ut tali maxime apti, ad purgantia medicamenta idonei erunt. Praeterea si Galeno credimus lib. X. Therap. Metho. cap. V. inedia calidis &siccis cor poribus maxime noxia est. His uero qui in calida et sicca aestate Fe bre laborant, quae scilicet ex ustione, aut labore immodico, aut ui giliis, aut comprehensis iam animi motibus sit contracta, non tan tum noxia est, sed si quicquam aliud plane pernitiosa, quippe uel in Febres ardentes ex ea incidunt, à quibus nisi prius mors occupet, in Hecticas migrant, atque ab his in Marasmum, uel protinus arden tibus praeteritis in Hecticas. Quod si itaque calidas &siccas naturas tantum malum ex inedia corripit, cur idem non &ab immodicis deiectoriis medicamentis, quae subinde inedia multo magis corpus exhauriunt, contingeret? Porro cum curatio tertianae &omnium quoque Febrium putrescentium in hoc sita sit, ut humores noxii Fe bres facientes euacuentur, &calor qui praeter naturam inualuit, expugnetur, calor autem in tertiana multo humoribus noxiis maior sit, ideo in eiusdem medicatione, ut antea ex Galeni quoque decreto diximus, Medicus magis ad contrariam qualitatem expugnan dam animum uertat, quam ut quomodolibet euacuet.