Latin
ERROR XLIX
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 131
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non ideo dixerim, quasi in uniuersum febrientes purgatoriis medicamentis non esse tentandos putem, quando euacuatio per eadem commo de facta, iuxta Galeni etiam sententiam, a ratione non sit aliena. Hoc unum autem moneo, ne iterum atque iterum adhibeatur, atque hoc pacto aegrum ad tabem usque perducat. Et id uoluit quoque Auerrois libro vij. colliget, cap. xi. in hunc modum scribens: Haec Febris si fuerit pura tertiana, erit secura &absque periculo. Et scimus certissime, „quod natura habebit dominium super hunc humorem, &propter „hoc non debemus eum mouere cum medicinis attractiuis, sicut est „Scammonia, eo quod rectificando eam quantum plus possumus, „semper membris principalibus habet inducere nocumentum, &„propter hoc uirtutem debilitat, &auget etiam caliditatem febrilem „&siccitatem suam. Et si aliud non induceret nocumentum, nisi co „namen surgendi &decumbendi, modicum non inueniretur, quia „complexio inde supercalefit et debilitatur. Sed apparente signo di gestionis, non est malum, dare aliquam medicinam attractiuam in fiunc modum, ut des ea quae habent lenire materiam &humectare. Proinde diligenter admodum Medicae professionis candidati, ista animo perpendant, nec plus aequo ad purgatoria medicamenta febrientibus propinanda sint propensi, sed alterantibus etiam remediis aliquem esse in iis curandis locum sinant.