Latin
VS, CONTINENS ERRORES
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 139
Unproofread scanNot analysed yet
primo, capite primo de Fellis Anatomia, inquiens: Et pluribus nomini„ bus est meatus unus continuus cum duodeno. Et paulo post: Et „non fuit creata in pluribus fellibus uia ad stomachum, ut lauaren „tur humiditates cum Cholera, sicut lauantur humiditates intesti„ norum, nisi quia stomachus laeditur per eas, &patitur nauseam, et „corrumpitur digestio in ipso, per illud quod miscetur cibo de hu„ more illo. Idem quoque Fen prima Canonis primi, doctr. iiij. cap. i. „duas tantum bilis exponit commoditates: Vnam quae est, ut ipse „ait, intestina a stercore, &uiscosa pituita abluere. Aliam intestina „&ani musculos pungere ac concitare, ut quid sit eis necessarium „sentiant. &egestiones emittant. Tertiam autem, quam Mundinus &sui sequaces fingunt bilis ad fundum uentriculi euntis commoditatem, ut scilicet concoctionem adiuuet, omnino Auicenna, ue teresque omnes reticent. Accedit iis etiam, quod Galenus lib. iij. de Potentiis Naturalibus, cap. xiij. scribit, per idem collum uesicae ad iacentis hepati attrahi bilem &expelli, haud aliter quam uentriculi me atus superior, qui non solum cibos &potus ad ipsum perducit, sed etiam in uomitibus contrarium ministerium manifeste exhibet, quemadmodum uuluae collum idem quoque est, per quod semen attrahit, &foetum expellit. Proinde, nihil momenti habet Mundini figmentum, qui ad quandam distantiam uesicae bilem deferentis collum idem unumque esse asserit, at tandem bifurcari, hoc enim uerbo utitur, quando eadem ratione &collum uuluae esse bisurcatum conueniret. Friuola insuper ratio est, quae eundem, ut id assereret, mouit, nempe ut bilis ad fundum uentriculi transmissa concoctricem facultatem robustiorem, firmioremque redderet. Non enim ui deo cur paruus igniculus sit necessarius illi membro calefaciendo, cui tot fornaces omentum, lien, hepar, &ipsum praeterea cor, prin cipium et fons caloris naturalis, suum calorem impartiuntur. Adeoque magis hominum naturae conuenit, ut is meatus unicus sit, quam gemi nus. Si uero geminus adsit, tunc naturae multum aberrantis est peccatum, haud aliter quam cum natura producit sex digitos, quod tamen rarissime contingit, quando in pluribus sortiatur finem, quem intendit. LXX. tendit. Et si aberrare in gemino meatu producendo naturam usu ueniat, tunc conuenientius est maiorem ramum ad duodenum per uenire, &minorem ad uentriculi fundum transmitti, ita enim minus ei officit.