Latin
VS, CONTINENS ERRORES
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 140
Unproofread scanNot analysed yet
Si autem maior ad uentriculi fundum pertingat, tunc abilis flauae acritudine irritatus, uentriculus cibum, quousque concoquatur, retinere nullo pacto potest, sed eundem mox fere assum ptum euomit. Itaque ut finem faciamus, non in omnibus geminus est bilis meatus, ut Mundinus sentit, sed plerunque unicus. Quod si uero geminus fiat, maiorque ad uentriculum ueniat, certum est, continuam ciborum accidere euomitionem, quamuis minore etiam huc pertingente meatu, in quibusdam hoc itidem contingat, nec hoc naturae peccatum ullis remediis corrigi potest, adeo ut uerissi mae deploratae conditionis homines, quibus id mali accidat, appel lari queant. Itaque non est quod ea in re quicquam auxilii polliceatur Medicus.