Latin
NIINENT
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 14
Unproofread scanNot analysed yet
ubi profluuij sangui nis curationem ex professo tractat, nullum efficatius remedium ad sistenda sanguinis profluuia esse docet, quam id quod ex parte alo es conficitur. Eius autem haec sunt uerba, Optimum omnium „quae noui medicamentorum, quo etiam ad cerebri membranarum, haemorrhagias tutissime utemur, est quod nunc subijciam. Thu „ris pars una, Aloes partis unius semissi miscetur, mox cum uten „di tempus instat, tantum huius cum oui candido subigitur, quan „tum mellis reddat crassitudinem, hoc dehinc leporis mollissimo pi „lo excipitur, deinde tum uasi ipsi, tum ulceri toti liberaliter impo nitur. Vtitur etiam eodem medicamine Galenus libro de uenae se ctione in glutinanda arteriae incisione, adeo ut sole clarius sit Alo en ex natiua proprietate neque aperire uenas, neque sanguinem ciere. Quod uero aliquando sedis uenas aperire uidetur, hoc ex ac cidenti sit, quoniam uidelicet excrementa biliosa id sua acritudine agentia ad ea loca mouet. Id quod &ex aliis medicinis fieri Galenus lib. vi. Aph. xlvii. scribit, ita inquiens, Huic homini ex purga „tione ambo haec optima eueniunt, quod scilicet &superfluitates „expelluntur, &quod ex acritudine eorum quae excernuntur, pau „latim aperitur os uenae, quam uocant haemorrhoidam, Proinde male admodum Mesue uiribus Aloes tribuit, quod magis bilio sis excrementis, id sua acritudine agentibus, erat tribuendum.