Latin
ERROR II
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 14-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR II. Rrant tota uia Medici, qui Arabum ac recentiorum Mannam, à Graecorum non secernunt, cum illi soluendi, huic uero adstringendi uis insit. Mannam Arabum atque recentiorum, qua nunc passim ad molli endam aluum nobilium utuntur, esse diuersam à Graecorum, ex eo primum liquet, quod eam, teste Auerroe Cordubense, post Galeni tempora in usum medicorum uenisse constet. Insuper quod etiam diuersa sit eius a Manna Graecorum operatio, Arabum enim Mauia medicina est, aluum molliens, Graecorum uero potius ad stringens.