Latin
ERROR LIII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 140-2
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR LIII. Rrant ex iunioribus nonnulli, ac sensui &expe rientiae repugnant, qui stercora suum esse, ita enim loquuntur, seu formam substantialem in stomacho, accidentalem uero, hoc est, colorem &figuram, in intestinis suscipere contendunt. lacobus Forliuiensis secunda particula Aphorismorum in pri ma conclusione sua, quaestionis in qua quaerit, quo in loco sex uel egestio seu stercus suam recipiat formam, in eum modum scribit: Stercoris forma substantialis in corpore naturaliter disposito, &debite recto acquiritur in stomacho. Secunda uero conclusione ita: Separatio &depuratio fecis a chylo &accidentalium disposi tionum acquisitio, quibus fex a chylo discernitur, acquirit in intestinis. Quibus uerbis manifestissime innuit, stercora suam formam substantialem seu essentiam prius in stomacho, ac deinde acciden talem in intestinis suscipere. Si enim in intestinis solum per separationem atque depurationem, ut ipse ait, a chylo fiunt stercora, certo certius est, eorundem essentiam in uentriculo prius esse procreatam, alias enim a chylo iam segregari non possent. Ita autem senti re lacobum, tertia eius conclusio clarius indicat, quam &probabi liter posse sustineri, inquit: Est autem haec aliquando fex, tam quo ad substantialem, quam quo ad accidentalem formam in intestinis fit. Quibus iterum uerbis indicat, rarissimum esse, ut stercora utranque formam in intestinis suscipiant, quod quam falsum sit asserere, paulo post ostendemus: nec enim raro, immo semper in sanis hominibus, secundum utrasque formas in intestinis stercora fiunt.