Latin
ERROR LVII
Leonhart Fuchs, Errata medicorum recentiorum 149
Unproofread scanNot analysed yet
ERROR LVII. TRrat Alexander Benedictus, qui contra naturae positum, uiam uocis ac spiritus, quae Trachea arteria dicitur, interiorem fecit, Pharyngaque appellauit, cibi aut &potus, quae gula uocatur, exteriorem. Et si ad tanti uiri errata consultius esset forte conniuere, attamen quia ueritas ipsa nullius nec odio, nec amore deserenda est, ideo nec huic esse parcendum putaui, maxime cum sint pauci admodum, qui ista in suis libris animaduertunt. Is itaque libro tertio suae Anatomices, cap. viij. de duabus his uiis ita scribit: Binae ab oris faucibus cannaliculae coeunt, quarum altera breuior, interiorque est, ραχίαν ἀρτηρίαν ἡ φάρυγνα Graeci, Latini guttur, uel spiritalem fistulam appellant. Altera uero longior, exteriorque est, οισοφάτομ Graeci, &stomachum, Latini gulam &cibalem fistulam uocant. Quibus utique uerbis contra naturae positum, gulam in anteriore colli parte, Tracheam uero in posteriore non sine magno errore collocat. Nam gulam, qua cibus &potus deuoratur, esse uiam interiorem seu posteriorem, Tracheam uero arteriam exteriorem, etiam in homine uiuo citra dissectionem dignosci potest, primo se gutture, unde uox halitusque procedit, in parte anteriore colli repraesentante: id quod praeter sensum &Galenum passim testatur quoque Aristoteles libro primo de historia animalium, cap. xij. sic docens: Collum quod inter pectus &faciem est, cuius pars prior Arteria, posterior Gula. Et libro tertio de partibus animalium, ca „pite tertio: Ante gulam arteria posita est. Et paulo post: Arteria „uero, quod exterior est, ut diximus posita est. Et Cornelius Celsus „libro quarto, capite primo, dicens: Deinde duo itinera incipiunt. Alterum asperam arteriam nominant, alterum stomachum. Arte ria exterior ad pulmonem, stomachus interior ad uentriculum fertur. At quid multis? arbitror hunc errorem in librarium magis quam in authorem reiiciendum, qui pro exterior, interior, ac pro interi or, exterior perperam scripsit, quando alias in uno eodemque capi te sibi contrarius fuisset Alexander. Mox enim in fine eius capitis de aspera arteria loquens ita scribit: Ante gulam posita est, quia cor in priore parte collocatum est. In quibus uerbis Tracheam ar teriam exteriorem facit, gulam uero interiorem seu posteriorem. Id quod LXXV. Id quod &facit capite xvij. eiusdem libri, dicens: At nunc gulae „ratio reddenda est, quae post Tracheam arteriam posteriorem locum tenet. Accedit, quod &in exemplaribus iam recens excussis, locus castigatus legitur, quae certe singula authorem a calumnia uindicant.